Marktplatzangebote
Ein Angebot für € 35,00 €
  • Broschiertes Buch

Ecce Annae Elissae Radke, cui vel hac aetate poeseos Latinae palmam iure ferendam esse inter omnes doctos constat, carmina nova in lucem prodeunt. Invenies hoc in libro, lector benevole, carmina non prius audita, Latina scilicet nostris temporibus orta iisdemque non incongrua. Sunt enim haec carmina docta quidem, sed doctrinam illam tetricam, difficilem, severam minime redolentia immo plena sensus humani, plena amoris, doloris, salis! Certe docuerunt Elissam Catullus, Horatius, Ovidius, quos unice amat. Tamen carmina sua suique iuris scripsit haec mulier fortis sibi ipsa confisa. Lingua autem…mehr

Produktbeschreibung
Ecce Annae Elissae Radke, cui vel hac aetate poeseos Latinae palmam iure ferendam esse inter omnes doctos constat, carmina nova in lucem prodeunt. Invenies hoc in libro, lector benevole, carmina non prius audita, Latina scilicet nostris temporibus orta iisdemque non incongrua. Sunt enim haec carmina docta quidem, sed doctrinam illam tetricam, difficilem, severam minime redolentia immo plena sensus humani, plena amoris, doloris, salis! Certe docuerunt Elissam Catullus, Horatius, Ovidius, quos unice amat. Tamen carmina sua suique iuris scripsit haec mulier fortis sibi ipsa confisa. Lingua autem Latina tot saecula emensa miro modo iterum apta et digna esse probatur, ut, quasi vas splendidum, conservet ac condat (immo subinde abscondat), quae moverint animum vel cor hominum.
Autorenporträt
L'autoro: Anna Elissa Radke Hamburgi nata anno MCMXL ibidem primum, postea Marpurgi studiis se dedit philosophiae, litterarum Latinarum Greacarumque, theologiae Lutheranae. Magistra artium facta examinibusque publicis feliciter absolutis Marpurgi fillio filiaeque educandis curam impendit, carmina Latina nec non Germanica scribit. Quorum carminum libri hi iam antea in lucem prodierunt: Musa exsul (1982); Mein Marburger Horaz (1990).